97

Non (ita me di ament) quicquam referre putavi,
     Utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
Nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,
     Verum etiam culus mundior et melior:
Nam sine dentibus est. Hic dentis sesquipedalis,5
     Gingivas vero ploxeni habet veteris,
Praeterea rictum qualem diffissus in aestu
     Meientis mulae cunnus habere solet.
Hic futuit multas et se facit esse venustum,
     Et non pistrino traditur atque asino?10
Quem si qua attingit, non illam posse putemus
     Aegroti culum lingere carnificis?

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: