96

Si quicquam mutis gratum acceptumque sepulcris
     Accidere a nostro, Calve, dolore potest,
Quo desiderio veteres renovamus amores
     Atque olim missas flemus amicitias,
Certe non tanto mors immatura dolori est5
     Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: