95

Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem
     Quam coepta est nonamque edita post hiemem,
Milia cum interea quingenta Hatriensis uno
     [Versiculorum anno putidus evomuit,]
Zmyrna sacras Satrachi penitus mittetur ad undas,5
     Zmyrnam cana diu saecula pervolvent.
At Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
     Et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
Parva mei mihi sint cordi monimenta sodalis:
     At populus tumido gaudeat Antimacho.10

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: