91

Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
     In misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
Quod te cognossem bene constantemve putarem
     Aut posse a turpi mentem inhibere probro;
Sed neque quod matrem nec germanam esse videbam5
     Hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.
Et quamvis tecum multo coniungerer usu,
     Non satis id causae credideram esse tibi.
Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
     Culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.10

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: