90

Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
     Coniugio et discat Persicum aruspicium:
Nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
     Si vera est Persarum impia religio,
Gratus ut accepto veneretur carmine divos5
     Omentum in flamma pingue liquefaciens.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: