9

Verani, omnibus e meis amicis
Antistans mihi milibus trecentis,
Venistine domum ad tuos penates
Fratresque unanimos anumque matrem?
Venisti. O mihi nuntii beati!5
Visam te incolumem audiamque Hiberum
Narrantem loca, facta, nationes,
Ut mos est tuus, applicansque collum
Iucundum os oculosque suaviabor.
O quantum est hominum beatiorum,10
Quid me laetius est beatiusve?

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: