89

Gellius est tenuis: quid ni? Cui tam bona mater
     Tamque valens vivat tamque venusta soror
Tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
     Cognatis, quare is desinat esse macer?
Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,5
     Quantumvis quare sit macer invenies.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: