88

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
Prurit, et abiectis pervigilat tunicis?
Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?
Ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys 5
Nec genitor Nympharum abluit Oceanus:
Nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,
Non si demisso se ipse voret capite.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: