86

Quintia formosa est multis. Mihi candida, longa,
     Recta est: haec ego sic singula confiteor.
Totum illud ‘formosa’ nego: nam nulla venustas,
     Nulla in tam magno est corpore mica salis.
Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est,5
     Tum omnibus una omnis subripuit Veneres.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: