84

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
     Dicere, et insidias Arrius hinsidias,
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
     Cum quantum poterat dixerat hinsidias.
Credo, sic mater, sic liber avunculus eius,5
     Sic maternus avus dixerat atque avia.
Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
     Audibant eadem haec leniter et leviter,
Nec sibi postilla metuebant talia verba,
     Cum subito affertur nuntius horribilis,10
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
     Iam non Ionios esse sed Hionios.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: