83

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
     Haec illi fatuo maxima laetitia est.
Mule, nihil sentis. Si nostri oblita taceret,
     Sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
Non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,5
     Irata est: hoc est, uritur et loquitur.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: