81

Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,
     Bellus homo quem tu diligere inciperes
Praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
     Hospes inaurata palladior statua,
Qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis5
     Audes, et nescis quod facinus facias?

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: