80

Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
     Hiberna fiant candidiora nive,
Mane domo cum exis et cum te octava quiete
     E molli longo suscitat hora die?
Nescio quid certe est: an vere fama susurrat5
     Grandia te medii tenta vorare viri?
Sic certe est: clamant Victoris rupta miselli
     Ilia, et emulso labra notata sero.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: