79

Lesbius est pulcher. Quid ni? Quem Lesbia malit
     Quam te cum tota gente, Catulle, tua.
Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
     Si tria notorum suavia reppererit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: