78

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
     Alterius, lepidus filius alterius.
Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
     Cum puero ut bello bella puella cubet.
Gallus homo est stultus, nec se videt esse maritum,5
     Qui patruus patrui monstret adulterium.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: