77

Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
     (Frustra? Immo magno cum pretio atque malo),
Sicine subrepsti mi atque intestina perurens
     Ei misero eripuisti omnia nostra bona?
Eripuisti, eheu nostrae crudele venenum5
     Vitae, eheu nostrae pestis amicitiae.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: