75

Huc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa
     Atque ita se officio perdidit ipsa suo,
Ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias,
     Nec desistere amare, omnia si facias.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: