74

Gellius audierat patruum obiurgare solere,
     Si quis delicias diceret aut faceret.
Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
     Uxorem et patruum reddidit Arpocratem.
Quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum5
     Nunc patruum, verbum non faciet patruus.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: