73

Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
     Aut aliquem fieri posse putare pium.
Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne:
     Immo etiam taedet, taedet obestque magis;
Ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,5
     Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: