71

Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,
     Aut si quem merito tarda podagra secat,
Aemulus iste tuus, qui vestrem exercet amorem,
     Mirifice est a te nactus utrumque malum.
Nam quotiens futuit totiens ulciscitur ambos:5
     Illam affligit odore, ipse perit podagra.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: