70

Nulli se dicit mulier mea nubere malle
     Quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
     In vento et rapida scribere oportet aqua.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: