7

Quaeris quot mihi basiationes
Tuae, Lesbia, sint satis superque.
Quam magnus numerus Libyssae harenae
Lasarpiciferis iacet Cyrenis,
Oraclum Iovis inter aestuosi 5
Et Batti veteris sacrum sepulcrum;
Aut quam sidera multa, cum tacet nox,
Furtivos hominum vident amores,
Tam te basia multa basiare
Vesano satis et super Catullo est,10
Quae nec pernumerare curiosi
Possint nec mala fascinare lingua.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: