69

Noli admirari quare tibi femina nulla,
     Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
Non si illam rarae labefactes munere vestis
     Aut perluciduli deliciis lapidis.
Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur5
     Valle sub alarum trux habitare caper.
Hunc metuunt omnes. Neque mirum: nam mala valde est
     Bestia, nec quicum bella puella cubet.
Quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
     Aut admirari desine cur fugiunt.10

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: