68 b

Non possum reticere, deae, qua me Allius in re
     Iuverit aut quantis iuverit officiis,
Ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas
     Illius hoc caeca nocte tegat studium:
Sed dicam vobis, vos porro dicite multis5
     Milibus et facite haec carta loquatur anus.
[Ut fama ille bona Cumaeos vivat in annos, ]
     Notescatque magis mortuus atque magis,
Nec tenuem texens sublimis aranea telam
     In deserto Alli nomine opus faciat.10
Nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam
     Scitis, et in quo me torruerit genere,
Cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
     Lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
Maesta neque assiduo tabescere lumina fletu15
     Cessarent tristique imbre madere genae.
Qualis in aerii perlucens vertice montis
     Rivus muscoso prosilit e lapide,
Qui, cum de prona praeceps est valle volutus,
     Per medium densi transit iter populi,20
Dulce viatori lasso in sudore levamen,
     Cum gravis exustos aestus hiulcat agros;
Hic, velut in nigro iactatis turbine nautis
     Lenius aspirans aura secunda venit
Iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,25
     Tale fuit nobis Allius auxilium.
Is clausum lato patefecit limite campum,
     Isque domum nobis isque dedit dominae,
Ad quam communes exerceremus amores.
     Quo mea se molli candida diva pede30
Intulit et trito fulgentem in limine plantam
     Innixa arguta constituit solea,
Coniugis ut quondam flagrans advenit amore
     Protesilaeam Laodamia domum
Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro35
     Hostia caelestis pacificasset eros.
Nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
     Quod temere invitis suscipiatur eris.
Quam ieiuna pium desiderat ara cruorem,
     Docta est amisso Laudamia viro,40
Coniugis ante coacta novi dimittere collum
     Quam veniens una atque altera rursus hiems
Noctibus in longis avidum saturasset amorem,
     Posset ut abrupto vivere coniugio:
Quod scibant Parcae non longo tempore abesse,45
     Si miles muros isset ad Iliacos:
Nam tum Helenae raptu primores Argivorum
     Coeperat ad sese Troia ciere viros,
Troia (nefas!) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
     Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:50
Quaene etiam nostro letum miserabile fratri
     Attulit. Hei misero frater adempte mihi,
Hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
     Tecum una tota est nostra sepulta domus,
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,55
     Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
     Nec prope cognatos compositum cineres,
Sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
     Detinet extremo terra aliena solo.60
Ad quam tum properans fertur undique pubes
     Graecae penetralis deseruisse focos,
Ne Paris abducta gavisus libera moecha
     Otia pacato degeret in thalamo.
Quo tibi tum casu, pulcerrima Laudamia,65
     Ereptum est vita dulcius atque anima
Coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
     Aestus in abruptum detulerat barathrum,
Quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
     Siccare emulsa pingue palude solum,70
Quod quondam caesis montis fodisse medullis
     Audit falsiparens Amphitryoniades,
Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
     Perculit imperio deterioris eri,
Pluribus ut caeli tereretur ianua divis,75
     Hebe nec longa virginitate foret.
Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
     Qui tamen indomitam ferre iugum docuit.
Nam nec tam carum confecto aetate parenti
     Una caput seri nata nepotis alit,80
Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
     Nomen testatas intulit in tabulas,
Impia derisi gentilis gaudia tollens
     Suscitat a cano vulturium capiti;
Nec tantum niveo gavisa est ulla columbo85
     Compar, quae multo dicitur improbius
Oscula mordenti semper decerpere rostro
     Quam quae praecipue multivola est mulier.
Sed tu horum magnos vicisti sola furores,
     Ut semel es flavo conciliata viro90
Aut nihil aut paulum cui tum concedere digna
     Lux mea se nostrum contulit in gremium,
Quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
     Fulgebat crocina candidus in tunica.
Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,95
     Rara verecundae furta feremus erae,
Ne nimium simus stultorum more molesti:
     Saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
Coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
     Noscens omnivoli plurima furta Iovis.100
Atqui nec divis homines componier aequum est
     Ingratum tremuli tolle parentis onus,
Nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
     Fragrantem Assyrio venit odore domum,
Sed furtiva dedit mira munuscula nocte,105
     Ipsius ex ipso dempta viri gremio.
Quare illud satis est, si nobis is datur unis
     Quem lapide illa dies candidiore notat.
Hoc tibi quod potui confectum carmine munus
     Pro multis, Alli, redditur officiis,110
Ne vestrum scabra tangat rubigine nomen
     Haec atque illa dies atque alia atque alia.
Huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
     Antiquis solita est munera ferre piis:
Sitis felices et tu simul et tua vita115
     Et domus in qua lusimus et domina,
Et qui principio nobis te tradidit Afer,
     A quo sunt primo omnia nata bona,
Et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
     Lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.120

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: