68

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
     Conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
Naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
     Sublevem et a mortis limine restituam,
Quem neque sancta Venus molli requiescere somno5
     Desertum in lecto caelibe perpetitur,
Nec veterum dulci scriptorum carmine Musae
     Oblectant, cum mens anxia pervigilat:
Id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum
     Muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.10
Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani,
     Neu me odisse putes hospitis officium,
Accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,
     Ne amplius a misero dona beata petas.
Tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,15
     Iucundum cum aetas florida ver ageret,
Multa satis lusi; non est dea nescia nostri
     Quae dulcem curis miscet amaritiem:
Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
     Abstulit. O misero frater adempte mihi,20
Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
     Tecum una tota est nostra sepulta domus,
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
     Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Cuius ego interitu tota de mente fugavi25
     Haec studia atque omnes delicias animi.
Quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
     Esse, quod hic quisquis de meliore nota
Frigida deserto tepefactet membra cubili,
     Id, Mani, non est turpe, magis miserum est.30
Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
     Haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
Nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,
     Hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,
Illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;35
     Huc una ex multis capsula me sequitur.
Quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
     Id facere aut animo non satis ingenuo,
Quod tibi non utriusque petenti copia posta est:
     Ultro ego deferrem, copia siqua foret.40

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: