66

Ominia qui magni dispexit lumina mundi,
     Qui stellarum ortus comperit atque obitus,
Flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
     Ut cedant certis sidera temporibus,
Ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans5
     Dulcis amor gyro devocet aereo,
Idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
     E Bereniceo vertice caesariem
Fulgentem clare, quam multis illa dearum
     Levia protendens brachia pollicita est,10
Qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
     Vastatum finis iverat Assyrios,
Dulcia nocturnae portans vestigia rixae
     Quam de virgineis gesserat exuviis.
Estne novis nuptis odio Venus? Anne parentum15
     Frustrantur falsis gaudia lacrimulis
Ubertim thalami quas intra limina fundunt?
     Non, ita me divi, vera gemunt, iuerint.
Id mea me multis docuit regina querellis
     Invisente novo proelia torva viro.20
At tu non orbum luxti deserta cubile,
     Sed fratris cari flebile discidium?
Quam penitus maestas exedit cura medullas!
     Ut tibi tunc toto pectore sollicitae
Sensibus ereptis mens excidit! At te ego certe25
     Cognoram a parva virgine magnanimam.
Anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
     Coniugium, quod non fortior ausit alis?
Sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
     Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu!30
Quis te mutavit tantus deus? An quod amantes
     Non longe a caro corpore abesse volunt?
Atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
     Non sine taurino sanguine pollicita es,
Si reditum tetulisset. Is haud in tempore longo35
     Captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
Quis ego pro factis caelesti reddita coetu
     Pristina vota novo munere dissolvo.
Invita, o regina, tuo de vertice cessi,
     Invita: adiuro teque tuumque caput:40
Digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
     Sed qui se ferro postulet esse parem?
Ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
     Progenies Thiae clara supervehitur,
Cum Medi peperere novum mare, cumque iuventus45
     Per medium classi barbara navit Athon.
Quid facient crines, cum ferro talia cedant?
     Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
Et qui principio sub terra quaerere venas
     Institit ac ferri stringere duritiem!50
Abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
     Lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
Unigena impellens nutantibus aera pennis
     Obtulit, Arsinoes Locridos ales equus,
Isque per aetherias me tollens avolat umbras55
     Et Veneris casto collocat in gremio.
Ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat
     Graia Canopiis incola litoribus.
Inde Venus vario ne solum in lumine caeli
     Ex Ariadnaeis aurea temporibus60
Fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
     Devotae flavi verticis exuviae,
Uvidulam a fluctu cedentem ad templa deum me
     Sidus in antiquis diva novum posuit:
Virginis et saevi contingens namque Leonis65
     Lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
Vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
     Qui vix sero alto mergitur Oceano.
Sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
     Lux autem canae Tethyi restituit70
(Pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:
     Namque ego non ullo vera timore tegam,
Nec si me infestis discerpent sidera dictis,
     Condita quin veri pectoris evoluam),
Non his tam laetor rebus, quam me afore semper,75
     Afore me a dominae vertice discrucior,
Quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers
     Unguentis, una milia multa bibi.
Nunc vos, optato quas iunxit lumine taeda,
     Non prius unanimis corpora coniugibus80
Tradite nudantes reiecta veste papillas,
     Quam iucunda mihi munera libet onyx,
Vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
     Sed quae se impuro dedit adulterio,
Illius a mala dona levis bibat irrita pulvis:85
     Namque ego ab indignis praemia nulla peto.
Sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
     Semper amor sedes incolat assiduus.
Tu vero, regina, tuens cum sidera divam
     Placabis festis luminibus Venerem,90
Unguinis expertem non siris esse tuam me,
      Sed potius largis adfice muneribus.
Sidera corruerint utinam! Coma regia fiam,
      Proximus Hydrochoi fulgeret Oarion!

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: