64

Peliaco quondam prognatae vertice pinus
Dicuntur liquidas Neptun nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
Cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
Auratam optantes Colchis avertere pellem5
Ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
Caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
Diva quibus retinens in summis urbibus arces
Ipsa levi fecit volitantem flamine currum
Pinea coniungens inflexae texta carinae.10
Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
Quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
Tortaque remigio spumis incanuit unda,
Emersere freti candenti e gurgite vultus
Aequoreae monstrum Nereides admirantes.  15
Illa, atque haud alia, viderunt luce marinas
Mortales oculis nudato corpore nymphas
Nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
Tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,20
Tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
O nimis optato saeclorum tempore nati
Heroes, salvete, deum genus! O bona matrum
Progenies, salvete iter[um mihi formosarum!] 23b
Vos ego saepe, meo vos carmine compellabo,
Teque adeo eximie taedis felicibus aucte,25
Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
Ipse suos divum genitor concessit amores.
Tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine?
Tene suam Tethys concessit ducere neptem
Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? 30
Quae simul optatae finito tempore luces
Tortaque remigio spumis incanuit unda,
Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
Dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
Deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe35
Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
Rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
Non humilis curvis purgatur vinea rastris,
Non glebam prono convellit vomere taurus,40
Non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
Squalida desertis rubigo infertur aratris.
Ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
Regia, fulgenti splendent auro atque argento.
Candet ebur soliis, collucent pocula mensae,45
Tota domus gaudet regali splendida gaza.
Pulvinar vero divae geniale locatur
Sedibus in mediis, Indo quod dente politum
Tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
Haec vestis priscis hominum variata figuris50
Heroum mira virtutes indicat arte.
Namque fluentisono prospectans litore Diae
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
Indomitos in corde gerens Ariadna furores,
Necdum etiam sese quae visit visere credit,55
Utpote fallaci quae tum primum excita somno
Desertam in sola miseram se cernat harena.
Immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
Irrita ventosae linquens promissa procellae.
Quem procul ex alga maestis Minois ocellis,60
Saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
Prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
Non flavo retinens subtilem vertice mitram,
Non contecta levi velatum pectus amictu,65
Non tereti strophio lactentis vincta papillas,
Omnia quae toto delapsa e corpore passim
Ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
Sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
Illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
Toto animo, tota pendebat perdita mente.70
Ah misera, adsiduis quam luctibus externavit
Spinosas Erycina serens in pectore curas
Illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
Egressus curvis e litoribus Piraei
Attigit iniusti regis Gortynia tecta.75
Nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exsolvere caedis
Electos iuvenes simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
Quis angusta malis cum moenia vexarentur,80
Ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
Proicere optavit potius quam talia Cretam
Funera Cecropiae nec funera portarentur.
Atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
Magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.85
Hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
Regia, quam suavis exspirans castus odores
Lectulus in molli complexu matris alebat,
Quales Eurotae praecingunt flumina myrtos
Aurave distinctos educit verna colores,90
Non prius ex illo flagrantia declinavit
Lumina quam cuncto concepit corpore flammam
Funditus atque imis exarsit tota medullis.
Heu misere exagitans immiti corde furores,
Sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,95
Quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
Qualibus incensam iactastis mente puellam
Fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
Quantos illa tulit languenti corde timores,
Quanto saepe magis fulgore expalluit auri,100
Cum saevum cupiens contra contendere monstrum
Aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
Non ingrata tamen frustra munuscula divis
Promittens tacito succendit vota labello.
Nam velut in summo quatientem brachia Tauro105
Quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
Indomitus turbo contorquens flamine robur
Eruit (illa procul radicitus exturbata
Prona cadit, lateque cum eius obvia frangens),
Sic domito saevum prostravit corpore Theseus110
Nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
Inde pedem sospes multa cum laude reflexit
Errabunda regens tenui vestigia filo,
Ne labyrintheis e flexibus egredientem
Tecti frustraretur inobservabilis error115.
Sed quid ego a primo digressus carmine plura
Commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
Ut consanguineae complexum, ut denique matris,
Quae misera in gnata deperdita laetabatur,
Omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,120
Aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
Venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
Liquerit immemori discedens pectore coniunx?
Saepe illam perhibent ardenti corde furentem
Clarisonas imo fudisse e pectore voces,125
Ac tum praeruptos tristem conscendere montes
Unde aciem pelagi vastos protenderet aestus,
Tum tremuli salis adversas procurrere in undas
Mollia nudatae tollentem tegmina surae,
Atque haec extremis maestam dixisse querelis,130
Frigidulos udo singultus ore cientem:
“Sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
Perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
Sicine discedens neglecto numine divum,
Immemor ah devota domum periuria portas?135
Nullane res potuit crudelis flectere mentis
Consilium? Tibi nulla fuit clementia praesto
Immite ut nostri vellet miserescere pectus?
At non haec quondam blanda promissa dedisti
Voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,140
Sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
Quae cuncta aereii discerpunt irrita venti.
Nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
Nulla viri speret sermones esse fideles:
Quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,145
Nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
Sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
Dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
Certe ego te in medio versantem turbine leti
Eripui, et potius germanum amittere crevi150
Quam tibi fallaci supremo in tempore dessem:
Pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
Praeda neque iniacta tumulabor mortua terra.
Quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
Quod mare conceptum spumantibus exspuit undis,155
Quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
Talia qui reddis pro dulci praemia vita?
Si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
Saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
Attamen in vestras potuisti ducere sedes, 160
Quae tibi iucundo famularer serva labore,
Candida permulcens liquidis vestigia lymphis
Purpureave tuum consternens veste cubile.
Sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris
Externata malo, quae nullis sensibus auctae165
Nec missas audire queunt nec reddere voces?
Ille autem prope iam mediis versatur in undis,
Nec quisquam apparet vacua mortalis in alga.
Sic nimis insultans extremo tempore saeva
Fors etiam nostris invidit questibus auris.170
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
Indomito nec dira ferens stipendia tauro
Perfidus in Cretam religasset navita funem,
Nec malus hic celans dulci crudelia forma175
Consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
Nam quo me referam? Quali spe perdita nitor?
Idaeosne petam montes? Ah, gurgite lato
Discernens ponti truculentum dividit aequor.
An patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui180
Respersum iuvenem fraterna caede secuta?
Coniugis an fido consoler memet amore,
Quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
Praeterea nullo colitur, sola insula, tecto,
Nec patet egressus pelagi cingentibus undis:185
Nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
Omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
Non tamen ante mihi languescent lumina morte,
Nec prius a fesso secedent corpore sensus
Quam iustam a divis exposcam prodita multam190
Caelestumque fidem postrema comprecer hora.
Quare, facta virum multantes vindice poena
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
Frons exspirantis praeportat pectoris iras,
Huc huc adventate, meas audite querellas,195
Quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
Cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
Quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
Vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
Sed quali solam Theseus me mente reliquit,200
Tali mente, deae, funestet seque suosque.”
Has postquam maesto profudit pectore voces,
Supplicium saevis exposcens anxia factis.
Adnuit invicto caelestum numine rector,
Quo motu tellus atque horrida contremuerunt205
Aequora concussitque micantia sidera mundus.
Ipse autem caeca mentem caligine Theseus
Consitus oblito dimisit pectore cuncta
Quae mandata prius constanti mente tenebat,
Dulcia nec maesto sustollens signa parenti210
Sospitem Erechtheum se ostendit visere portum.
Namque ferunt olim, classi cum moenia divae
Linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
Talia complexum iuveni mandata dedisse:
“Gnate mihi longa iucundior unice vita,215
Gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,
Reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
Quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
Eripit invito mihi te, cui languida nondum
Lumina sunt gnati cara saturata figura, 220
Non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
Nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
Sed primum multas expromam mente querellas
Canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
Inde infecta vago suspendam lintea malo,225
Nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
Carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.
Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
Quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
Annuit, ut tauri respergas sanguine dextram, 230
Tum vero facito ut memori tibi condita corde
Haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
Ut simul ac nostros invisent lumina collis,
Funestam antennae deponant undique vestem
Candidaque intorti sustollant vela rudentes,235
Quam primum cernens ut laeta gaudia mente
Agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
Haec mandata prius constanti mente tenentem
Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
Aereum nivei montis liquere cacumen.240
At pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
Anxia in assiduos absumens lumina fletus,
Cum primum infecti conspexit lintea veli,
Praecipitem sese scopulorum e vertice iecit,
Amissum credens immiti Thesea fato. 245
Sic funesta domus ingressus tecta paterna
Morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum
Obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
Quae tum prospectans cedentem maesta carinam
Multiplices animo volvebat saucia curas. 250
At parte ex alia florens volitabat Iacchus
Cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis
Te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
Quae tum alacres passim lymphata mente furebant
Euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.255
Harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
Pars e divolso iactabant membra iuvenco,
Pars sese tortis serpentibus incingebant,
Pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
Orgia quae frustra cupiunt audire profani,260
Plangebant aliae proceris tympana palmis
Aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant;
Multis raucisonos efflabant cornua bombos
Barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
Talibus amplifice vestis decorata figuris265
Pulvinar complexa suo velabat amictu.
Quae postquam cupide spectando Thessala pubes
Expleta est, sanctis coepit decedere divis.
Hic, qualis flatu placidum mare matutino
Horrificans Zephyrus proclivas incitat undas 270
Aurora exoriente vagi sub limina solis,
Quae tarde primum clementi flamine pulsae
Procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
Post vento crescente magis magis increbescunt
Purpureaque procul nantes ab luce refulgent, 275
Sic tum vestibuli linquentes regia tecta
Ad se quisque vago passim pede discedebant.
Quorum post abitum princeps e vertice Pelei
Advenit Chiron portans silvestria dona:
Nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis 280
Montibus ora creat, quos propter fluminis undas
Aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
Hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
Quo permulsa domus iucundo risit odore.
Confestim Penios adest, viridantia Tempe,285
Tempe, quae silvae cingunt super impendentes,
Naiasin linquens caris celebranda choreis,
Non vacuos: namque ille tulit radicitus altas
Fagos ac recto proceras stipite laurus,
Non sine nutanti platano lentaque sorore 290
Flammati Phaethontis et aerea cupressu.
Haec circum sedes late contexta locavit,
Vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
Extenuata gerens veteris vestigia poenae 295
Quam quondam silici restrictus membra catena
Persolvit pendens e verticibus praeruptis.
Inde pater divum sancta cum coniuge natisque
Advenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens
Unigenamque simul cultricem montibus Idri: 300
Pelea nam tecum pariter soror aspernata est,
Nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
Qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
Large multiplici constructae sunt dape mensae,
Cum interea infirmo quatientes corpora motu 305
Veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
His corpus tremulum complectens undique vestis
Candida purpurea talos incinxerat ora,
At roseae niveo residebant vertice vittae,
Aeternumque manus carpebant rite laborem.310
Laeva colum molli lana retinebat amictum,
Dextera tum leviter deducens fila supinis
Formabat digitis, tum prono in pollice torquens
Libratum tereti versabat turbine fusum,
Atque ita decerpens aequabat semper opus dens,315
Laneaque aridulis haerebant morsa labellis
Quae prius in levi fuerant exstantia filo.
Ante pedes autem candentis mollia lanae
Vellera virgati custodibant calathisci.
Haec tum clarisona pellentes vellera voce 320
Talia divino fuderunt carmine fata,
Carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas:
“O decus eximium magnis virtutibus augens,
Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,325
Veridicum oraclum. Sed vos, quae fata secuntur,
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Adveniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
Quae tibi flexanimo mentem perfundat amore330
Languidulosque paret tecum coniungere somnos
Levia substernens robusto bracchia collo.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Nulla domus tales umquam contexit amores,
Nullus amor tali coniunxit foedere amantes335
Qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Nascetur vobis expers terroris Achilles,
Hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
Qui persaepe vago victor certamine cursus340
Flammea praevertet celeris vestigia cervae.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Non illi quisquam bello se conferet heros,
Cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
Troicaque obsidens longinquo moenia bello 345
Periuri Pelopis vastabit tertius heres.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Illius egregias virtutes claraque facta
Saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
Cum incultum cano solvent a vertice crinem350
Putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Namque velut densas praecerpens messor aristas
Sole sub ardenti flaventia demetit arva,
Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. 355
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
Quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
Cuius iter caesis angustans corporum acervis
Alta tepefaciet permixta flumina caede. 360
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Denique testis erit morti quoque reddita praeda,
Cum teres excelso coacervatum aggere bustum
Excipiet niveos perculsae virginis artus.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.365
Nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
Urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
Alta Polyxenia madefient caede sepulcra;
Quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
Proiciet truncum summisso poplite corpus. 370
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Quare agite optatos animi coniungite amores.
Accipiat coniunx felici foedere divam,
Dedatur cupido iam dudum nupta marito.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.375
Non illam nutrix orienti luce revisens
Hesterno collum poterit circumdare filo,
(Currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
Anxia nec mater discordis maesta puellae
Secubitu caros mittet sperare nepotes. 380
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
Talia praefantes quondam felicia Pelei
Carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
Praesentes namque ante domos invisere castas
Heroum, et sese mortali ostendere coetu385
Caelicolae nondum spreta pietate solebant.
Saepe pater divum templo in fulgente revisens,
Annua cum festis venissent sacra diebus,
Conspexit terra centum procumbere tauros.
Saepe vagus Liber Parnasi vertice summo 390
Thyiadas effusis evantis crinibus egit,
Cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
Acciperent laeti divum fumantibus aris.
Saepe in letifero belli certamine Mavors
Aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo395
Armatas hominum est praesens hortata catervas.
Sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
Iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
Perfudere manus fraterno sanguine fratres,
Destitit extinctos gnatus lugere parentes,400
Optavit genitor primaevi funera nati
Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
Ignaro mater substernens se impia nato
Impia non verita est divos scelerare penates,
Omnia fanda nefanda malo permixta furore 405
Iustificam nobis mentem avertere deorum.
Quare nec talis dignantur visere coetus,
Nec se contingi patiuntur lumine claro.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: