62

Vesper adest: iuvenes, consurgite: Vesper Olympo
Exspectata diu vix tandem lumina tollit.
Surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas;
Iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee5

Cernitis, innuptae, iuvenes? Consurgite contra:
Nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
Sic certe est: viden ut perniciter exsiluere?
Non temere exsiluere; canent quod vincere par est.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee 10

Non facilis nobis, aequales, palma parata est:
Aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
Non frustra meditantur: habent memorabile quod sit.
Nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
Nos alio mentes, alio divisimus aures:15

Iure igitur vincemur; amat victoria curam.
Quare nunc animos saltem convertite vestros:
Dicere iam incipient, iam respondere decebit.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis 20
Qui natam possis complexu avellere matris,
Complexu matris retinentem avellere natam,
Et iuveni ardenti castam donare puellam.
Quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee25

Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis?
Qui desponsa tua firmes conubia flamma,
Quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
Nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
Quid datur a divis felici optatius hora 30
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam.
* * * * * * * *

Namque tuo adventu vigilat custodia semper.
Nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
Hespere, mutato comprendis nomine Eou 35
At libet innuptis ficto te carpere questu.
Quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,
Ignotus pecori, nullo convolsus aratro40
Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,
Multi illum pueri, multae optavere puellae;
Idem cum tenui carptus defloruit ungui,
Nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
Sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est45
Cum castum amisit polluto corpore florem,
Nec pueris iucunda manet, nec cara puellis.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo
Numquam se extollit, numquam mitem educat uvam50
Sed tenerum prono deflectens pondere corpus
Iam iam contingit summum radice flagellum,
Hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci;
At si forte eadem est ulmo coniuncta marito,
Multi illam agricolae, multi coluere iuvenci55
Sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit;
Cum par conubium maturo tempore adepta est,
Cara viro magis et minus est invisa parenti.

Et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo.
Non aequum est pugnare, pater cui tradidit ipse60
Ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.
Virginitas non tota tua est, ex parte parentum est:
Tertia pars patri, pars est data tertia matri,
Tertia sola tua est. Noli pugnare duobus,
Qui genero suo iura simul cum dote dederunt65
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: