61

Collis o Heliconii
Cultor, Uraniae genus,
Qui rapis teneram ad virum
virginem, o Hymenaee Hymen,
O Hymen Hymenaee,5

Cinge tempora floribus
Suave olentis amaraci,
Flammeum cape, laetus huc
Huc veni, niveo gerens
Luteum pede soccum,10

Excitusque hilari die
Nuptialia concinens
Voce carmina tinnula,
Pelle humum pedibus, manu
Pineam quate taedam 15

Namque Iunia Manlio,
Qualis Idalium colens
Venit ad Phrygium Venus
Iudicem, bona cum bona
Nubet alite virgo 20

Floridis velut enitens
Myrtus Asia ramulis,
Quos hamadryades deae
Ludicrum sibi roscido
Nutriunt umore.25

Quare age, huc aditum ferens
Perge linquere Thespiae
Rupis Aonios specus,
Nympha quos super irrigat
Frigerans Aganippe 30

Ac domum dominam voca
Coniugis cupidam novi,
Mentem amore revinciens
Ut tenax hedera huc et huc
Arborem implicat errans.35

Vosque item simul, integrae
Virgines, quibus advenit
Par dies, agite in modum
Dicite, “O Hymenaee Hymen,
O Hymen Hymenaee,40

Ut libentius, audiens
Se citarier ad suum
Munus, huc aditum ferat
Dux bonae Veneris, boni
Coniugator amoris45

Quis deus magis anxiis
Est petendus amantibus?
Quem colent homines magis
Caelitum? O Hymenaee Hymen,
O Hymen Hymenaee 50

Te suis tremulus parens
Invocat, tibi virgines
Zonula soluunt sinus,
Te timens cupida novos
Captat aure maritus 55

Tu fero iuveni in manus
Floridam ipse puellulam
Dedis a gremio suae
Matris, o Hymenaee Hymen,
O Hymen Hymenaee 60

Nil potest sine te Venus
Fama quod bona comprobet
Commodi capere: at potest
Te volente. Quis huic deo
Compararier ausit 65

Nulla quit sine te domus
Liberos dare, nec parens
Stirpe nitier: ac potest
Te volente. Quis huic deo
Compararier ausit 70

Quae tuis careat sacris,
Non queat dare praesides
Terra finibus: at queat
Te volente. Quis huic deo
Compararier ausit 75

Claustra pandite ianuae,
Virgo adest. Viden ut faces
Splendidas quatiunt comas?
[At moraris in intimis
Aedibus, nova nupta80

Iam adest maritus pia
Prosequens prece ne diu]
Tardet ingenuus pudor:
Quem tamen magis audiens
Flet quod ire necesse est 85

Flere desine. Non tibi Au-
Runculeipericulum est
Ne qua femina pulcrior
Clarum ab Oceano diem
Viderit venientem90

Talis in vario solet
Divitis domini hortulo
Stare flos hyacinthinus.
Sed moraris, abit dies:
Prodeas, nova nupta95

Prodeas, nova nupta, si
Iam videtur, et audias
Nostra verba. Vide ut faces
Aureas quatiunt comas:
Prodeas, nova nupta 100

Non tuus levis in mala
Deditus vir adultera
Probra turpia persequens
A tuis teneris volet
Secubare papillis 105

Lenta sed velut adsitas
Vitis implicat arbores,
Implicabitur in tuum
Complexum. Sed abit dies:
Prodeas, nova nupta 110

O cubile, quod omnibus
* * * * * * * *
* * * * * * * *
* * * * * * * *
Candido pede lecti 115

Quae tuo veniunt ero,
Quanta gaudia, quae vaga
Nocte, quae medio die
Gaudeat! Sed abit dies:
Prodeas, nova nupta120

Tollite, o pueri, faces:
Flammeum video venire.
Ite concinite in modum
“O Hymen Hymenaee io,
O Hymen Hymenaee.125

Ne diu taceat procax
Fescennina iocatio,
Nec nuces pueris neget
Desertum domini audiens
Concubinuamorem130

Da nuces pueris, iners
Concubine: satis diu
Lusisti nucibus: lubet
Iam servire Talasio.
Concubine, nuces da135

Sordebant tibi villicae,
Concubine, hodie atque heri:
Nunc tuum cinerarius
Tondet os. Miser ah miser
Concubine, nuces da140

Diceris male te a tuis
Unguentate glabris marite
Abstinere: sed abstine.
O Hymen Hymenaee io,
O Hymen Hymenaee145

Scimus haec tibi quae licent
Sola cognita: sed marito
Ista non eadem licent.
O Hymen Hymenaee io,
O Hymen Hymenaee 150

Nupta, tu quoque quae tuus
Vir petet cave ne neges,
Ni petitum aliunde eat.
O Hymen Hymenaee io,
O Hymen Hymenaee 155

En tibi domus ut potens
Et beata viri tui:
Quae tibi sine serviat
(O Hymen Hymenaee io,
O Hymen Hymenaee 160

Usque dum tremulum movens
Cana tempus anilitas
Omnia omnibus annuit.
O Hymen Hymenaee io,
O Hymen Hymenaee 165

Transfer omine cum bono
Limen aureolos pedes,
Rasilemque subi forem.
O Hymen Hymenaee io,
O Hymen Hymenaee 170

Aspice intus ut accubans
Vir tuus Tyrio in toro
Totus immineat tibi.
O Hymen Hymenaee io,
O Hymen Hymenaee 175

Illi non minus ac tibi
Pectore uritur intimo
Flamma, sed penite magis.
O Hymen Hymenaee io,
O Hymen Hymenaee 180

Mitte brachiolum teres,
Praetextate, puellulae,
Iam cubile adeat viri.
O Hymen Hymenaee io,
O Hymen Hymenaee 185

Vos bonae senibus viris
Cognitae bene feminae,
Collocate puellulam.
O Hymen Hymenaee io,
O Hymen Hymenaee 190

Iam licet venias, marite:
Uxor in thalamo tibi est,
Ore floridulo nitens,
Alba parthenice velut
Luteumve papaver195

At, marite, (ita me iuvent
Caelites) nihilo minus
Pulcher es, neque te Venus
Neglegit. Sed abit dies:
Perge, ne remorare200

Non diu remoratus es:
Iam venis. Bona te Venus
Iuverit, quoniam palam
Quod cupis cupis et bonum
Non abscondis amorem 205

Ille pulveris Africi
Siderumque micantium
Subducat numerum prius,
Qui vestri numerare volt
Multa milia ludi210

Ludite ut lubet, et brevi
Liberos date. Non decet
Tam vetus sine liberis
Nomen esse, sed indidem
Semper ingenerari215

Torquatus volo parvulus
Matris e gremio suae
Porrigens teneras manus
Dulce rideat ad patrem
Semihiante labello 220

Sit suo similis patri
Manlio et facile insciis
Noscitetur ab omnibus
Et pudicitiam suae
Matris indicet ore 225

Talis illius a bona
Matre laus genus approbet
Qualis unica ab optima
Matre Telemacho manet
Fama Penelopeo 230

Claudite ostia, virgines:
Lusimus satis. At, boni
Coniuges, bene vivite et
Munere assiduo valentem
Exercete iuventam 235

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: