60

Num te leaena montibus Libystinis
Aut Scylla latrans infima inguinum parte
Tam mente dura procreavit ac taetra,
Ut supplicis vocem in novissimo casu
Contemptam haberes, ah nimis fero corde?5

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: