6

Flavi, delicias tuas Catullo,
Ni sint illepidae atque inelegantes,
Velles dicere nec tacere posses.
Verum nescio quid febriculosi
Scorti diligis: hoc pudet fateri.5
Nam te non viduas iacere noctes—
Nequiquam tacitum—cubile clamat
Sertis ac Syrio fragrans olivo,
Pulvinusque peraeque et hic et ille
Attritus, tremulique quassa lecti10
Argutatio inambulatioque.
Mani, stupra vales nihil tacere.
Cur? Non tam latera ecfututa pandas,
Ni tu quid facias ineptiarum.
Quare, quidquid habes boni malique,15
Dic nobis: volo te ac tuos amores
Ad caelum lepido vocare versu.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: