58 b

Non custos si fingar ille Cretum,
Non si Pegaseo ferar volatu,
Non Ladas ego pinnipesve Perseus,
Non Rhesi niveae citaeque bigae;
Adde huc plumipedas volatilesque,5
Ventorumque simul require cursum,
Quos iunctos, Cameri, mihi dicares:
Defessus tamen omnibus medullis
Et multis languoribus peresus
Essem te mihi, amice, quaeritando.10

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: