57

Pulchre convenit improbis cinaedis,
Mamurrae pathicoque Caesarique.
Nec mirum: maculae pares utrisque,
Urbana altera et illa Formiana,
Impressae resident nec eluentur:5
Morbosi pariter, gemelli utrique,
Uno in lecticulo erudituli ambo,
Non hic quam ille magis vorax adulter,
Rivales socii puellularum.
Pulchre convenit improbis cinaedis.10

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: