56

O rem ridiculam, Cato, et iocosam,
Dignamque auribus et tuo cachinno!
Ride quidquid amas, Cato, Catullum:
Res est ridicula et nimis iocosa.
Deprendi modo pupulum puellae5
Trusantem: hunc ego, si placet Dionae,
Pro telo rigida mea cecidi.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: