55

Oramus, si forte non molestum est,
Demonstres ubi sint tuae tenebrae.
Te Campo quaesivimus minore,
Te in Circo, te in omnibus libellis,
Te in templo summi Iovis sacrato.5
In Magni simul ambulatione
Femellas omnes, amice, prendi,
Quas vultu vidi tamen sereno.
A vel te sic ipse flagitabam,
“Camerium mihi, pessimae puellae!”10
“En,” inquit quaedam, sinum reducens,
“En hic in roseis latet papillis.”
Sed te iam ferre Herculi labos est:
Tanto te in fastu negas, amice?
Dic nobis ubi sis futurus, ede15
Audacter, committe, crede luci.
Nunc te lacteolae tenent puellae?
Si linguam clauso tenes in ore,
Fructus proicies amoris omnes:
Verbosa gaudet Venus loquella.20
Vel, si vis, licet obseres palatum,
Dum vestri sim particeps amoris.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: