54

Othonis caput (oppido est pusillum),
Hirri rustica, semilauta crura,
Subtile et leve peditum Libonis,
Si non omnia, displicere vellem
Tibi et Fuficio, seni recocto…5
Irascere iterum meis iambis
Inmerentibus, unice imperator.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: