53

Risi nescio quem modo e corona
Qui, cum mirifice Vatiniana
Meus crimina Calvus explicasset
Admirans ait haec manusque tollens,
“Di magni, salaputium disertum!”5

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: