52

Quid est, Catulle? Quid moraris emori?
Sella in curuli struma Nonius sedet,
Per consulatum peierat Vatinius:
Quid est, Catulle? Quid moraris emori?

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: