51

Ille mi par esse deo videtur,
Ille, si fas est, superare divos,
Qui sedens adversus identidem te
     Spectat et audit

Dulce ridentem, misero quod omnis5
Eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
     [Vocis in ore,]

Lingua sed torpet, tenuis sub artus
Flamma demanat, sonitu suopte10
Tintinant aures, gemina teguntur
     Lumina nocte.

Otium, Catulle, tibi molestum est:
Otio exsultas nimiumque gestis.
Otium et reges prius et beatas15
     Perdidit urbes.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: