49

Disertissime Romuli nepotum,
Quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
Quotque post aliis erunt in annis,
Gratias tibi maximas Catullus
Agit pessimus omnium poeta,5
Tanto pessimus omnium poeta,
Quanto tu optimus omnium patronus.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: