48

Mellitos oculos tuos, Iuventi,
Siquis me sinat usque basiare,
Usque ad milia basiem trecenta
Nec umquam videar satur futurus,
Non si densior aridis aristis5
Sit nostrae seges osculationis.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: