47

Porci et Socration, duae sinistrae
Pisonis, scabies famesque mundi,
Vos Veraniolo meo et Fabullo
Verpus praeposuit Priapus ille?
Vos convivia lauta sumptuose5
De die facitis, mei sodales
Quaerunt in trivio vocationes?

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: