45

Acmen Septimius suos amores
Tenens in gremio “Mea” inquit, “Acme,
Ni te perdite amo atque amare porro
Omnes sum assidue paratus annos
Quantum qui pote plurimum perire,5
Solus in Libya Indiaque tosta
Caesio veniam obvius leoni.”
Hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,
Dextra sternuit approbationem.
At Acme leviter caput reflectens10
Et dulcis pueri ebrios ocellos
Illo purpureo ore suaviata
“Sic” inquit, “mea vita, Septimille,
Huic uni domino usque serviamus,
Ut multo mihi maior acriorque15
Ignis mollibus ardet in medullis.”
Hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,
Dextra sternuit approbationem.
Nunc ab auspicio bono profecti
Mutuis animis amant amantur.20
Unam Septimius misellus Acmen
Mavult quam Syrias Britanniasque:
Uno in Septimio fidelis Acme
Facit delicias libidinisque.
Quis ullos homines beatiores25
Vidit, quis Venerem auspicatiorem?

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: