41

Ameana puella defututa
Tota milia me decem poposcit,
Ista turpiculo puella naso,
Decoctoris amica Formiani.
Propinqui, quibus est puella curae,5
Amicos medicosque convocate:
Non est sana puella, nec rogare
Qualis sit solet aes imaginosum.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: