38

Male est, Cornifici, tuo Catullo,
Male est me hercule ei et laboriose,
Et magis magis in dies et horas.
Quem tu, quod minimum facillimumque est,
Qua solatus es allocutione?5
Irascor tibi. Sic meos amores?
Paulum quid lubet allocutionis,
Maestius lacrimis Simonideis.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: