37

Salax taberna vosque contubernales,
A pilleatis nona fratribus pila,
Solis putatis esse mentulas vobis,
Solis licere quidquid est puellarum,
Confutuere et putare ceteros hircos?5
An, continenter quod sedetis insulsi
Centum an ducenti, non putatis ausurum
Me una ducentos irrumare sessores?
Atqui putate: namque totius vobis
Frontem tabernae sopionibus scribam.10
Puella nam mi, quae meo sinu fugit,
Amata tantum quantum amabitur nulla,
Pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
Consedit istic. Hanc boni beatique
Omnes amatis, et quidem, quod indignum est,15
Omnes pusilli et semitarii moechi;
Tu praeter omnes une de capillatis,
Cuniculosae Celtiberiae fili,
Egnati, opaca quem bonum facit barba
Et dens Hibera defricatus urina.20

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: