36

Annales Volusi, cacata charta,
Votum solvite pro mea puella:
Nam sanctae Veneri Cupidinique
Vovit, si sibi restitutus essem
Desissemque truces vibrare iambos,5
Electissima pessimi poetae
Scripta tardipedi deo daturam
Infelicibus ustulanda lignis.
Et hoc pessima se puella vidit
Iocose lepide vovere divis.10
Nunc O caeruleo creata ponto,
Quae sanctum Idalium Uriosque apertos
Quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
Colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos,
Quaeque Durrachium Hadriae tabernam,15
Acceptum face redditumque votum,
Si non illepidum neque invenustum est.
At vos interea venite in ignem,
Pleni ruris et infacetiarum.
Annales Volusi, cacata carta.20

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: