34

Dianae sumus in fide
Puellae et pueri integri:
Dianam pueri integri
Puellaeque canamus.

O Latonia, maximi5
Magna progenies Iovis,
Quam mater prope Deliam
Deposivit olivam,

Montium domina ut fores
Silvarumque virentium10
Saltuumque reconditorum
Amniumque sonantum;

Tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis,
Tu potens Trivia et notho es15
Dicta lumine Luna.

Tu cursu, dea, menstruo
Metiens iter annuum,
Rustica agricolae bonis
Tecta frugibus exples.20

Sis quocumque tibi placet
Sancta nomine, Romulique,
Antique ut solita es, bona
Sospites ope gentem.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: