33

O furum optime balneariorum
Vibenni pater et cinaede fili
(Nam dextra pater inquinatiore,
Culo filius est voraciore),
Cur non exilium malasque in oras5
Itis? quandoquidem patris rapinae
Notae sunt populo, et natis pilosas,
Fili, non potes asse venditare.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: