29

Quis hoc potest videre, quis potest pati,
Nisi impudicus et vorax et aleo,
Mamurram habere quod Comata Gallia
Habebat ante et ultima Britannia?
Cinaede Romule, haec videbis et feres?5
Et ille nunc superbus et superfluens
Perambulabit omnium cubilia,
Ut albulus columbus aut Adoneus?
Cinaede Romule, haec videbis et feres?
Es impudicus et vorax et aleo.10
Eone nomine, imperator unice,
Fuisti in ultima occidentis insula,
Ut ista vestra diffututa mentula
Ducenties comesset aut trecenties?
Quid est alid sinistra liberalitas?15
Parum expatravit an parum elluatus est?
Paterna prima lancinata sunt bona;
Secunda praeda Pontica; inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
Nunc Galliae timetur et Britanniae.20
Quid hunc malum fovetis? Aut quid hic potest
Nisi uncta devorare patrimonia?
Eone nomine urbis o piissimi
Socer generque, perdidistis omnia?

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: